monumenta.ch > Plinius > sectio 187

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 187
{LXXII} larix femina habet quam Graeci vocant aegida mellei coloris. * hoc lignum proximum medullae est in abiete lusson Graeci vocant *. inventum pictorum tabellis inmortale nullisque fissile rimis. * cedri quoque durissima quae medullae proxima, ut in corpore ossa, deraso modo limo. et sabuci interiora mire firma traduntur, quidamque venabula ex ea praeferunt omnibus, constat enim ex cute et ossibus.